Gaudeamus igitur

  1. Gaudeamus igitur,
    juvenes dum sumus;
    post jucundam juventutem,
    post molestamsenectutem,
    [: nos habebit humus. :]
  2. Ubi sunt,
    qui ante nos in mundo fuere?
    Vadite ad superos,
    transite ad inferos,
    [: ubi iam fuere. :]
  3. Vita nostra brevis est,
    brevi finietur;
    venit mors velociter,
    rapit nos atrociter,
    [: nemini parcetur. :]
  4. Vivat academia,
    vivant professnres!
    Vivat membrum quodlibet,
    vivant membra quaelibet,
    [: semper sint in flore! :]
  5. Vivant omnes virgines,
    faciles, formosae!
    Vivant et mulieres,
    tenerae amabiles,
    [: bonae. laboriosae! :]
  6. Vivat et res publica
    et qui illam regit!
    Vivat nostra civitas,
    Maecenatum caritas,
    [: quae nos hic protegit! :]
  7. Pereat tristitial
    pereant osores!
    Pereat diabolus,
    quivis antiburschius;
    [: atque irrisores! :]